- NODUS
- NODUSBrachiorum, apud Aur. Victorem Schotti, Et Commodum quidem primo occuliatius venenô petiere, annô Regni tertiô fere atque decimô: cuius vis frustrata per cibum, quô se casu repleverat; ccum tamen alvi dolorem causaretur, auctore Medicô, principe factionis in palaestram perrexit. Ibi per ministrum ungendi, nam ferte is quoque e consilio er at, faucibus, quasi aute exercitii, brachiorum nodô validiits pressis, exspiravit: non est ἀγκύρισμα, schematis palaestrici genus, ut nonnulli volunts sed id, quod Graeci in palaestra ἁμμα vocant, Latini nexum. quoque; brachiorum videlicer circa collum implicatio et strangulatio Glossa, nexum, ἃμμα ἐπὶ τῇ πάλῃ δεσμὸς. Alibi, εν δεσμῷ, εν παλαίςρᾳ. Plut. in Alcibiade, Ἐν μὲν γὰρ τῶ παλαίειν πιεζόμενος, ὑπὲρ τοῦ μὴ πεσεῖν αἰναγαγὼν πρὸς τὸ ςόμα τὰ ἅμματα τοῦ πιέζοντος, οἷος ἦν διαφαγεῖν τὰς χεῖρας. Utrumque autem simul faciebant expertes palaestritae et unô tempore pedibus pedes subvinciebant, quod supplantare dicebatur et ἀγκυρίσαι, ac manibus vel brachiorum nodis collum stringebant. EpigrammaGraecum adhuc ineditum,῞ος δὲ τάχος τοῖς ποςςὶν ὑποζώσας ἀνέκλινενὝπτιον, ἀμπλέξας τῇ χερὶ τὴν φάρυγγα.Ἀλλ᾿ οὐκ ὤν ἀπάλαιςος ὁ δεσπόσυνος προσέειπεν,Παῦσαι, πνιγίζειν φησὶ τὸ παιδάριον, etc.Vide Salmas. Not. ad Lamprid. in Commodo c. 17. et ad Solin p. 291. ut et supra, in voce Nexus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.